The Basis of Morality · Arthur Schopenhauer
REGIAE DANICAE SCIENTIARUM SOCIETATIS.
_Quaestionem anno_ 1837 _propositam, "utrum philosophiae moralis fons et fundamentum in idea moralitatis, quae immediate conscientia contineatur, et ceteris notionibus fundamentalibus, quae ex ilia prodeant, explicandis quaerenda sint, an in alio cognoscendi principio," unus tantum scriptor explicare conatus est, cujus commentationem, germanico sermone compositam, et his verbis notatam_: "MORAL PREDIGEN IST LEICHT, MORAL BEGRÜNDEN IST SCHWER," _praemio dignam judicare nequivimus. Omisso enim eo, quod potissimum postulabatur, hoc expeti putavit, ut principium aliquod ethicae conderetur, itaqae eam partem commentationis suae, in qua principii ethicae a se propositi et metaphysicae suae nexum exponit, appendices loco habuit, in qua plus quam postulatum esset praestaret, quum tamen ipsum thema ejusmodi disputationem flagitaret, in qua vel praecipuo loco metaphysicae et ethicae nexus consideraretur. Quod autem scriptor in sympathia fundamentum ethicae constituere conatus est, neque ipsa disserendi forma nobis satisfecit, neque reapse, hoc fundamentum sufficere, evicit; quin ipse contra esse confiteri coactus est. Neque reticendum videtur, plures recentioris aetatis summos philosophos tam indecenter commemorari, ut justam et gravem offensionem habeat._
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.