PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

The Complete Works in Philosophy, Politics and Morals of the late Dr. Benjamin Franklin, Vol. 3 [of 3] · Benjamin Franklin

BY A TRADESMAN OF PHILADELPHIA[197].

Capta urbe, nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras, tantæ æstimationis fecistis; si ista, cujuscumque modi sint, quæ amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium præbere vultis; expergiscimini aliquando, & capessite rempublicam. Non agitur nunc de sociorum injuriis; _libertas & anima_ nostra in dubio est. Dux hostium cum exercitu supra caput est. Vos cunctamini etiam nunc, & dubitatis quid faciatis? Scilicet, res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. Imo vero maxime; sed inertiâ & mollitiâ animi, alius alium expectantes, cunctamini; videlicit, diis immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maximis periculis servavere _non votis, neque suppliciis muliebribus, auxilia deorum parantur_: vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt. Ubi socordiæ tete atque ignaviæ tradideris, nequicquam deos implores; irati, infestique sunt.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →