PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · Boethius

AD IOHANNEM DIACONVM

VTRVM PATER ET FILIVS ET SPIRITVS SANCTVS DE DIVINITATE SVBSTANTIALITER PRAEDICENTVR Quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur an alio quolibet modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Vna igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi potest nec uelut partibus in unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur. Hoc modo si dicimus: "Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus est," pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter praedicari. Ita pater ueritas est, filius ueritas est, spiritus sanctus ueritas est; pater filius et spiritus sanctus non tres ueritates sed una ueritas est. Si igitur una in his substantia una est ueritas, necesse est ueritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde apparet ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit, posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →