The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4 · George Berkeley
GEORGE BERKELEY.
20. Quotquot ad explicandam motus causam atque originem, vel principio hylarchico, vel naturæ indigentia, vel appetitu, aut denique instinctu naturali utuntur, dixisse aliquid potius quam cogitasse censendi sunt. Neque ab hisce multum absunt qui supposuerint(944) _partes terræ esse se moventes, aut etiam spiritus iis implantatos ad instar formæ_, ut assignent causam accelerationis gravium cadentium: aut qui dixerit(945), _in corpore præter solidam extensionem debere etiam poni aliquid unde virium consideratio oriatur_. Siquidem hi omnes vel nihil particulare et determinatum enuntiant; vel, si quid sit, tarn difficile erit illud explicare, quam id ipsum cujus explicandi causa adducitur(946). 21. Frustra ad naturam illustrandam adhibentur ea quæ nec sensibus patent, nec ratione intelligi possunt. Videndum ergo quid sensus, quid experientia, quid demum ratio iis innixa, suadeat. Duo sunt summa rerum genera—_corpus_ et _anima_. Rem extensam, solidam, mobilem, figuratam, aliisque qualitatibus quæ sensibus occurrunt præditam, ope sensuum; rem vero sentientem, percipientem, intelligentem, conscientia quadam interna cognovimus. Porro, res istas plane inter se diversas esse, longeque heterogeneas, cernimus. Loquor autem de rebus cognitis: de incognitis enim disserere nil juvat(947). ‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐ 22. Totum id quod novimus, cui nomen _corpus_ indidimus, nihil _in se_ continet quod motus principium seu causa efficiens esse possit. Etenim impenetrabilitas, extensio, figura nullam includunt vel connotant potentiam producendi motum; quinimo e contrario non modo illas, verum etiam alias, quotquot sint, corporis qualitates sigillatim percurrentes, videbimus omnes esse revera passivas, nihilque iis activum inesse, quod ullo modo intelligi possit tanquam fons et principium motus(948). Gravitatem quod attinet, voce illa nihil cognitum et ab ipso effectu sensibili, cujus causa quæritur, diversum significari jam ante ostendimus. Et sane quando corpus grave dicimus, nihil aliud intelligimus, nisi quod feratur deorsum; de causa hujus effectus sensibilis nihil omnino cogitantes.
23. De corpore itaque audacter pronunciare licet, utpote de re comperta, quod non sit principium motus. Quod si quisquam, præter solidam extensionem ejusque modificationes, vocem _corpus_ qualitatem etiam _occultam_, virtutem, formam, essentiam complecti sua significatione contendat; licet quidem illi inutili negotio sine ideis disputare, et nominibus nihil distincte exprimentibus abuti. Cæterum sanior philosophandi ratio videtur ab notionibus abstractis et generalibus (si modo notiones dici debent quæ intelligi nequeunt) quantum fieri potest abstinuisse. 24. Quicquid continetur in idea corporis novimus; quod vero novimus in corpore, id non esse principium motus constat(949). Qui præterea aliquid incognitum in corpore, cujus ideam nullam habent, comminiscuntur, quod motus principium dicant, ii revera nihil aliud quam _principium motus esse incognitum_ dicunt. Sed hujusmodi subtilitatibus diutius immorari piget. ‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐ 25. Præter res corporeas alterum est _genus rerum cogitantium_(950). In iis autem potentiam inesse corpora movendi, propria experientia didicimus(951); quandoquidem anima nostra pro lubitu possit ciere et sistere membrorum motus, quacunque tandem ratione id fiat. Hoc certe constat, corpora moveri ad nutum animæ; eamque proinde haud inepte dici posse principium motus: particulare quidem et subordinatum, quodque ipsum dependeat a primo et universali Principio(952).
26. Corpora gravia feruntur deorsum, etsi nullo impulsu apparente agitata; non tamen existimandum propterea in iis contineri principium motus: cujus rei hanc rationem assignat Aristoteles(953);—_Gravia et levia_ (inquit) _non moventur a seipsis; id enim vitale esset, et se sistere possent_. Gravia omnia una eademque certa et constanti lege centrum telluris petunt, neque in ipsis animadvertitur principium vel facultas ulla motum istum sistendi, minuendi, vel, nisi pro rata proportione, augendi, aut denique ullo modo immutandi: habent adeo se passive. Porro idem, stricte et accurate loquendo, dicendum de corporibus percussivis. Corpora ista quamdiu moventur, ut et in ipso percussionis momento, si gerunt passive, perinde scilicet atque cum quiescunt. Corpus iners tam agit quam corpus motum, si res ad verum exigatur: id quod agnoscit Newtonus, ubi ait, vim inertiæ esse eandem cum impetu(954). Corpus autem iners et quietum nihil agit, ergo nee motum. 27. Revera corpus æque perseverat in utrovis statu, vel motus vel quietis. Ista vero perseverantia non magis dicenda est actio corporis, quam existentia ejusdem actio diceretur. Perseverantia nihil aliud est quam continuatio in eodem modo existendi, quæ proprie dici actio non potest. Cæterum resistentiam, quam experimur in sistendo corpore moto, ejus actionem esse fingimus vana specie delusi. Revera enim ista resistentia quam sentimus(955), passio est in nobis, neque arguit corpus agere, sed nos pati: constat utique nos idem passuros fuisse, sive corpus illud a se moveatur, sive ab alio principio impellatur.
28. Actio et reactio dicuntur esse in corporibus: nec incommode ad demonstrationes mechanicas(956). Sed cavendum, ne propterea supponamus virtutem aliquam realem, quæ motus causa sive principium sit, esse in iis. Etenim voces illæ eodem modo intelligendæ sunt ac vox _attractio_; et quemadmodum hæc est hypothesis solummodo mathematica(957), non autem qualitas physica: idem etiam de illis intelligi debet, et ob eandem rationem. Nam sicut veritas et usus theorematum de mutua corporum attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus diversi impellentis et moderantis corpora; pari ratione, quæcunque tradita sunt de regulis et legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta, manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibiles, et ratiocinia iis innixa; sive supponamus actionem ipsam, aut vim horum effectuum causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo. 29. Auferantur ex idea corporis extensio, soliditas, figura, remanebit nihil(958). Sed qualitates istæ sunt ad motum indifferentes, nec in se quidquam habent quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis nostris perspicuum est. Si igitur voce _corpus_ significatur id quod concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars scilicet nulla aut attributum illius causa efficiens vera est, quæ motum producat. Vocem autem proferre, et nihil concipere, id demum indignum esset philosopho.
30. Datur res cogitans, activa, quam principium motus ... in nobis experimur(959). Hanc _animam_, _mentem_, _spiritum_ ... Datur etiam res extensa, iners, impenetrabilis, ... quæ a priori toto cœlo differt, novumque genus(960) ... Quantum intersit inter res cogitantes et extensas, primus omnium deprehendens Anaxagoras, vir longe sapientissimus, asserebat mentem nihil habere cum corporibus commune, id quod constat ex primo libro Aristotelis _De Anima_(961). Ex neotericis idem optime animadvertit Cartesius(962). Ab eo alii(963) rem satis claram vocibus obscuris impeditam ac difficilem reddiderunt. ‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐ 31. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus principium, in _corporibus_ revera inesse affirmant, sententiam nulla experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris et generalibus adstruere, nec quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui _mentem_ esse principium motus volunt, sententiam propria experientia munitam proferunt, hominumque omni ævo doctissimorum suffragiis comprobatam. 32. Primus Anaxagoras(964) τὸν νοῦν introduxit, qui motum inerti materiæ imprimeret. Quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles(965), pluribusque confirmat, aperto pronuncians primum movens esse immobile, indivisibile, et nullam habens magnitudinem. Dicere autem, omne me vum esse mobile, recte animadvertit idem esse ac s diceret, omne ædificativum esse ædificabile, _Physic_, lib Plato insuper in Timæo(966) tradit machinam hanc corpo seu mundum visibilem, agitari et animari a mente, sensum omnem fugiat. Quinetiam hodie philosophi siani(967) principium motuum naturalium Deum agnoscun. Et Newtonus(968) passim nec obscure innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est: hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam etsi Peripatetici naturam tradant esse principium motus et quietis, interpretantur tamen naturam naturantem esse Deum(969). Intelligunt nimirum corpora omnia systematis hujusce mundani a mente præpotenti juxta certam et constantem rationem(970) moveri.
33. Cæterum qui principium vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid et rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio præditum esse quam vivere? aut vivere quam se movere, sistere, et statum suum mutare? Philosophi autem hujus sæculi doctissimi pro principio indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel motus uniformis in directum, nisi quatenus aliunde cogitur statum ilium mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum quam aliarum rerum mutandi; id quod proprie dicitur vitale, animamque a corporibus longe discriminat. 34. Motum et quietem in corporibus recentiores considerant velut duos status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners permaneret(971), nulla vi externa urgente. Unde colligere licet, eandem esse causam motus et quietis, quæ est existentiæ corporum. Neque enim quærenda videtur alia causa existentiæ corporis successivæ in diversis partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Optimo Maximo rerum omnium Conditore et Conservatore tractare, et qua ratione res cunctæ a summo et vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiæ humanæ præcellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam(972), seu metaphysicam et theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quæ hodie fere omnis continetur in experimentis et mechanica. Itaque cognitionem de Deo vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia superiori. Quanquam verissimum sit, naturæ investigationem scientiis altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, et potentiam Dei illustrandam et probandam undequaque subministrare.
35. Quod hæc minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito repudient physicæ principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa causas rerum efficientes non assignant: quum tamen revera ad physicam aut mechanicam spectet regulas(973) solummodo, non causas efficientes, impulsionum attractionumve, et ut verbo dicam, motuum leges tradere; ex iis vero positis phænomenon particularium solutionem, non autem causam efficientem assignare. 36. Multum intererit considerasse quid proprie sit principium, et quo sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos(974). Causa quidem vera efficiens et conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur fons et principium earundem. Principia vero philosophiæ experimentalis proprie dicenda sunt fundamenta quibus illa innititur, seu fontes unde derivatur, (non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utique ex experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt, in quibus fundatur et continetur universa disciplina, leges illæ motuum primariæ, quæ experimentis comprobatæ, ratiocinio etiam excultæ sunt et redditæ universales(975). Hæ motuum leges commode dicuntur principia, quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares τῶν φαινομένων explicationes derivantur. 37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, cum reducitur ad ista principia simplicissima et universalissima, et per accuratum ratiocinium, cum iis consentaneum et connexum esse ostenditur. Nam inventis semel naturæ legibus, deinceps monstrandum est philosopho, ex constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis phænomenon quodvis necessario consequi: id quod est phænomena explicare et solvere, causamque, id est rationem cur fiant, assignare.
38. Mens humana gaudet scientiam suam extendere et dilatare. Ad hoc autem notiones et propositiones generales efformandæ sunt, in quibus quodam modo continentur propositiones et cognitiones particulares, quæ turn demum intelligi creduntur cum ex primis illis continuo nexu deducuntur. Hoc geometris notissimum est. In mechanica etiam præmittuntur notiones, hoc est definitiones, et enunciationes de motu primæ et generales, ex quibus postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotæ et minus generales colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum, corporum particularium magnitudines mensurantur; ita etiam per applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani partium quarumvis motus, et phænomena inde pendentia, innotescunt et determinantur: ad quem scopum unice collineandum physico. 39. Et quemadmodum geometræ, disciplinæ causa, multa comminiscuntur, quæ nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus ratione mechanicus voces quasdam abstractas et generales adhibet, fingitque in corporibus _vim_, _actionem_, _attractionem_, _solicitationem_, &c. quæ ad theorias et enunciationes, ut et computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate et corporibus actu existentibus frustra quærerentur, non minus quam quæ a geometris per abstractionem mathematicam finguntur. 40. Revera ope sensuum nil nisi effectus seu qualitates sensibiles, et res corporeas omnino passivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus: ratioque et experientia activum nihil præter mentem aut animam esse suadet. Quidquid ultra fingitur, id ejusdem generis esse cum aliis hypothesibus et abstractionibus mathematicis existimandum: quod penitu sanimo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum subtilitatem, quæ per tot sæcula, tanquam dira quædam pestis, philosophiam corrupit, relabi possumus.
43. De _principiis_ hactenus: nunc dicendum de _natura_ motus(976). Atque is quidem, cum sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam in sensus nostros incurrit sine mole corporea, spatio, et tempore. Sunt tamen qui motum, tanquam ideam quandam simplicem et abstractam, atque ab omnibus aliis rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima et subtilissima(977) intellectus aciem eludit: id quod quilibet secum meditando experiri potest. Hinc nascuntur magnæ difficultates de natura motus, et definitiones, ipsa re quam illustrare debent longe obscuriores. Hujusmodi sunt definitiones illæ Aristotelis et Scholasticorum(978), qui motum dicunt esse _actum mobilis quatenus est mobile, vel actum entis in potentia quatenus in potentia_. Hujusmodi etiam est illud viri(979) inter recentiores celebris, qut asserit _nihil in motu esse reale præter momentaneum illud quod in vi ad mutationem nitente constitui debet_. Porro constat, horum et similium definitionum auctores in animo habuisse abstractam motus naturam, seclusa omni temporis et spatii consideratione, explicare: sed qua ratione abstracta ilia motus quintessentia (ut ita dicam) intelligi possit, non video. 44. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se invicem dividunt et secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem a motu distinguant, illam velut instantaneum motus elementum spectantes. Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas esse volunt, quarum quæque per propriam atque ab aliis omnibus segregatam et abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus discutiendis, stantibus iis quæ supra disseruimus(980), non est cur diutius immoremur.
45. Multi etiam per _transitum_(981) motum definiunt, obliti, scilicet, transitum ipsum sine motu intelligi non posse, et per motum definiri oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem, ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quascumque res sensu percipimus, eas clariores aut notiores definiendo efficere vix quisquam potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles difficillimas(982) reddiderunt philosophi, mentesque suas difficultatibus, quas ut plurimum ipsi peperissent, implicavere. Ex hocce definiendi, simul ac abstrahendi studio, multæ tam de motu quam de aliis rebus natæ subtilissimæ quæstiones, eædemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra torserunt; adeo ut Aristoteles ultro et sæpius fateatur motum esse _actum quendam cognitu difficilem_(983), et nonnulli ex veteribus usque eo nugis exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent(984). 46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis sit fontes solutionum indicasse: ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quæ de infinita divisione temporis et spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum naturam paradoxa et theorias spinosas (quales sunt illæ omnes in quibus agitur de infinito(985)) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid autem hujus generis sit, id omne motus commune habet cum spatio et tempore, vel potius ad ea refert acceptum. 47. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum diversissimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum cum causa motus efficiente confundere(986). Unde accidit ut motus sit quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte obvolutam habens. Inde obscuritas et confusio, et varia de motu paradoxa originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causæ solummodo competit.
48. Hinc oritur opinio illa, _eandem_ semper motus quantitatem conservari(987). Quod, nisi intelligatur de vi et potentia causæ, sive causa ilia dicatur natura, sive νοῦς, vel quodcunque tandem agens sit, falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles(988) quidem l. viii. _Physicorum_, ubi quærit utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab æterno tanquam vita immortalis insit rebus omnibus, vitale principium potius, quam effectum externum, sive mutationem loci(989), intellexisse videtur. 49. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram passionem in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus objicitur, quin omnino passivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem referat, aut aliud sit quam nuduset iners effectus? 50. Peripatetici, qui dicunt motum esse actum unum utriusque, moventis et moti(990), non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui nisum aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes ferri putant, eadem idearum confusione, eadem vocum ambiguitate ludificari videntur. 51. Juvat multum, sicut in aliis omnibus, ita in scientia de motu accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos quam ad suos enunciandos: in qua re nisi peccatum esset, vix credo in disputationem trahi potuisse, utrum corpus indifferens sit ad motum et ad quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturæ primariam, ut corpus perinde perseveret in _statu motus ac quietis, quamdiu aliunde nihil accidat ad statum istum mutandum_; et propterea vim inertiæ sub diverso respectu esse vel resistentiam, vel impetum, colligitur: hoc sensu profecto corpus dici potest sua natura indifferens ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum, quam motum in quiescens inducere: cum vero corpus pariter conservet statum utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indifferenter?
54. Confitendum omnino est nos circa hanc rem gravissimis præjudiciis teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exercenda. Etenim multi, tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex omnibus (Deo excepto) unicam existiment, quæ annihilari non possit: statuantque illud suapte natura necessario existere, æternumque esse et increatum, atque adeo attributorum divinorum particeps(995). Verum enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per qualitates aut relationes, vel aliqua saltem ex parte cognosci (ineptum enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideæ vel conceptus subjiceretur), inquiramus diligenter, utrum formare liceat _ideam_ ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo acrius intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea appellanda sit. Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios pari adhibita diligentia experturos reor. 55. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus imaginatione sublatis, _nostrum_(996) tamen manere supponimus. Quo supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. Motus autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento animo recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri corporis definitum: 2°. movendi membra potestatem liberrimam nullo obstaculo retusam: et præter hæc duo nihil. Falso tamen credimus tertium aliquod, spatium videlicet immensum, realiter existere, quod liberam potestatem nobis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim requiritur absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est(997).
56. Cæterum hasce res nisi quis libero et acri examine perspexerit, verba et voces parum valent. Meditanti vero, et rationes secum reputanti, ni fallor, manifestum erit, quæcunque de spatio puro et absoluto prædicantur, ea omnia de nihilo prædicari posse. Qua ratione mens humana facillime liberatur a magnis difficultatibus simulque ab ea absurditate tribuendi existentiam necessariam(998) ulli rei præterquam soli Deo optimo maximo. 57. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori (ut loquuntur) ductis confirmare, quæstiones de spatio absoluto proponendo; exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens? utrum creatum vel increatum? et absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles 1. i. _Phys._(999) ubi hæc habet: _Democritus solidum et inane ponit principia, quorum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non est esse dicit._ Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium absolutum et relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi fundamento inædificentur multa præclara theoremata, scrupulum istum vanum esse, ex iis quæ secutura sunt, apparebit.
58. Ex præmissis patet, non convenire ut definiamus locum verum corporis esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque verum seu absolutum esse mutationem loci veri et absoluti. Siquidem omnis locus est relativus, ut et omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat, animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione aliqua seu directione, quæ quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, omnesque plagæ et regiones in relatione aliqua fundantur, et necessario corpus a moto diversum connotant et supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiæ veritas clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, præter globum istum unicum, annihilationem recte supposuerimus. 59. Concipiantur porro duo globi, et præterea nil corporeum, existere. Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde cœlum fixarum creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas cœli istius partes motus concipietur. Scilicet cum motus natura sua sit relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata. Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis concipi potest.
60. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu vero circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem ex eo provenit, quod, cum motus circularis spectari possit tanquam in omni momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur, tum a centro recedet corpus motum, orbita vero desinet esse circularis. Quod si æqualiter augeantur vires in utraque directione, manebit motus circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi ab axe, quam accedendi ad eundem, auctas esse. Dicendum igitur, aquam in situla circumactam ascendere ad latera vasis, propterea quod, applicatis novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquæ, eodem instanti non applicentur novæ vires æquales centripetæ. Ex quo experimento nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendæ sunt voces istæ, _vires corporum et conatus_, ex præmissis satis superque innotescit. 61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam a directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quæ suppositio utilis est in philosophia mechanica. Non tamen ideo affirmandum, impossibile esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis ullius rectilineæ, sive in tangente sive in radio.
62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquæ in situla circumacta, dici non posse motum vere circularem, juxta mentem eorum qui per partes spatii absoluti definiunt loca vera corporum; cum sit mire compositus ex motibus non solum situlæ vel fundæ, sed etiam telluris diurno circa proprium axem, menstruo circa commune centrum gravitatis terræ et lunæ, et annuo circa solem: et propterea particula quævis lapidis vel aquæ describat lineam a circulari longe abhorrentem. Neque revera est, qui creditur, conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non video quomodo appellari possit conatus unicus, cui motus vere circularis tanquam proprio et adaequato effectui respondet. 63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles. Cum ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Præterea determinatio sive directio motui essentialis est, ilia vero in relatione consistit. Ergo impossibile est ut motus absolutus concipiatur. 64. Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus ejusdem corporis, quinimo uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam possit(1000); ad determinandum motum verum et quietem veram, quo scilicet tollatur ambiguitas, et consulatur mechanicæ philosophorum, qui systema rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium relativum fixarum cœlo, tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti. Motus autem et quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt. Etenim imprimantur utcunque vires, sint quicunque conatus, concedamus motum distingui per actiones in corpora exercitas; nunquam tamen inde sequetur, dari spatium illud et locum absolutum, ejusque mutationem esse locum verum.
65. Leges motuum, effectusque, et theoremata eorundem proportiones et calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem et directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, hæc omnia constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum secundum illorum principia qui motum absolutum inducunt, nullo symptomate scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur uniformiter in directum, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis cognosci posse. ‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐ 66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere juvaturum, 1°. Distinguere inter hypotheses mathematicas et naturas rerum: 2°. Cavere ab abstractionibus: 3°. Considerare motum tanquam aliquid sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos. Quæ si fecerimus, simul clarissima quæque philosophiæ mechanicæ theoremata, quibus reserantur naturæ recessus, mundique systema calculis humanis subjicitur, manebunt intemerata, et motus contemplatio a mille minutiis, subtilitatibus, ideisque abstractis libera evadet. Atque hæc de natura motus dicta sufficiant. ‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐ 67. Restat, ut disseramus de causa communicationis motuum(1001). Esse autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, plerique existimant. Veruntamen illos non assignare causam motus cognitam, et a corpore motuque distinctam, ex præmissis constat. Patet insuper vim non esse rem certam et determinatam, ex eo quod viri summi de ilia multum diversa, immo contraria, proferant, salva tamen in consequentiis veritate. Siquidem Newtonus(1002) ait vim impressam consistere in actione sola, esseque actionem exercitam in corpus ad statum ejus mutandum, nee post actionem manere. Torricellius(1003) cumulum quendam sive aggregatum virium impressarum per percussionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere atque impetum constituere contendit. Idem fere Borellus(1004) aliique prædicant. At vero, tametsi inter se pugnare videantur Newtonus et Torricellius, nihilominus, dum singuli sibi consentanea proferunt, res satis commode ab utrisque explicatur. Quippe vires omnes corporibus attributæ tam sunt hypotheses mathematicæ quam vires attractivæ in planetis et sole. Cæterum entia mathematica in rerum natura stabilem essentiam non habent: pendent autem a notione definientis; unde eadem res diversimode explicari potest.
Ideas discussed in this chapter
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.