PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Academica · Marcus Tullius Cicero

LIBER II.

XXXV. 112. Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. Cum sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, 'quod impressum esset e vero,' neque adhiberet illam magnam accessionem, 'quo modo imprimi non posset a falso,' cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam, si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante: nunc quid facere possum? 113. Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est: 'tale verum quale falsum esse non possit.' Nihil eius modo invenio. Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit: vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Ut omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. Ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

XXXVI. 114. Illud ferre non possum. Tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam. Atqui ita dicas necesse est. 115. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo? qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola, si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire. Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.

116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit: liniamentum sine ulla latitudine [carentem]. Haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget _et_ disciplinam? Etsi quamcumque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio.

XXXVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit: is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aëra, sed ea, quae ex eo orirentur, definita: gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente divina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura: Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur: Leucippus, plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris: Empedocles haec pervolgata et nota quattuor: Heraclitus ignem: Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur: ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent. 119. Quamcumque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

XXXVIII. Sint ista vera--vides enim iam me fateri aliquid esse veri--, comprehendi ea tamen et percipi nego. Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles, qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum, ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit, cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur. 120. Ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est? Cur deus, omnia nostra causa cum faceret--sic enim voltis--, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa _ac_ perniciosa terra marique disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia. Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121. Negas sine deo posse quicquam. Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris: sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. Quaecumque sint, docet omnia effecta esse natura, nec, ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore. Quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit--quod cui non accidit?--extimescere ne id iure evenerit? Nec Stratoni tamen adsentior, nec vero tibi. Modo hoc, modo illud probabilius videtur.

XXXIX. 122. Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? 123. Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos αντιποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moveri: quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124. Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit, quae venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus? Si est, tresne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore--quod intellegi quale sit vix potest--et, quidquid est, mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dicuntur. Horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.

XL. 125. Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus nobilitatis fui. Urguebor iam omnium vestrum convicio. Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? et, ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus, sic innumerabilis paribus in locis isdem esse nominibus, honoribus, rebus gestis, ingeniis, formis, aetatibus, isdem de rebus disputantis? et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere? Tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus. Nihil sentire est melius quam tam prava sentire. 126. Non ergo id agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, vide ne impudenter etiam postules, non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. Nec enim divinationem, quam probatis, ullam esse arbitror, fatumque illud, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo, atque haud scio an ita sit.

XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem--ipse enim hic radiatus me intueri videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui--vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet, si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, cum physica ista valde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae illustriores videantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, cum cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, sex pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat, quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi.

XLII. 129. Sed quod coeperam: Quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur: qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Omitto illa, quae relicta iam videntur, ut Herillum, qui in cognitione et scientia summum bonum ponit: qui cum Zenonis auditor esset, vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius, ut scriptum video, princeps Xenophanes, quem modo nominavi, deinde eum secuti Parmenides et Zeno, itaque ab his Eleatici philosophi nominabantur. Post Euclides, Socratis discipulus, Megareus, a quo iidem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum et simile et idem semper. Hic quoque multa a Platone. A Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, quorum omne bonum in mente positum et mentis acie, qua verum cerneretur, Herilli similia, sed, opinor, explicata uberius et ornatius. 130. Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus, Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium: in mediis ea momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit. Huic summum bonum est in his rebus neutram in partem moveri, quae αδιαφορια ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae απαθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec nunc videamus, quae diu multumque defensa sunt. 131. Alii voluptatem finem esse voluerunt: quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, unde Cyrenaici. Post Epicurus, cuius est disciplina nunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. Voluptatem autem et honestatem finem esse Callipho censuit: vacare omni molestia Hieronymus: hoc idem cum honestate Diodorus: ambo hi Peripatetici. Honeste autem vivere fruentem rebus iis, quas primas homini natura conciliet, et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici nunc proxime videntur accedere. Introducebat etiam Carneades, non quo probaret, sed ut opponeret Stoicis, summum bonum esse frui rebus iis, quas primas natura conciliavisset. Honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

XLIII. 132. Iam illud perspicuum est, omnibus iis finibus bonorum, quos exposui, malorum finis esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar: modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat: 'Quemlibet, modo aliquem.' Nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. Licetne--omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem--per ipsum Antiochum? qui appellabatur Academicus, erat quidem, si perpauca mutavisset, germanissimus Stoicus. Erit igitur res iam in discrimine. Nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae. Utrumque non potest. Est enim inter eos non de terminis, sed de tota possessione contentio. Nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident, de omni vitae ratione dissident. Non potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter. Si Polemoneus, peccat Stoicus, rei falsae adsentiens--nam vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum--: sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos _et_ Peripateticos dicenda. Hic igitur neutri adsentietur? Sin, inquam, uter est prudentior? 133. Quid? cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his, quos amat, Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria. At hoc Antiocho vehementissime displicet. Liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide, inquit: statue aliquando quidlibet. Quid, quod quae dicuntur et acuta mihi videntur in utramque partem et paria? nonne caveam ne scelus faciam? Scelus enim dicebas esse, Luculle, dogma prodere. Contineo igitur me, ne incognito assentiar: quod mihi tecum est dogma commune. 134. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. Quid Antiochus? Etiam, inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille, qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic, qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse, partim etiam necessaria. Sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente. Et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala, tamen eum, qui in his omnibus sit, beatum fore censeat, si sapiens sit. Distrahor: tum hoc mihi probabilius, tum illud videtur, et tamen, nisi alterutrum sit, virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

XLIV. 135. Quid? illa, in quibus consentiunt, num pro veris probare possumus? Sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia efferri. Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa, numquam timere, numquam dolere? Sapiensne non timeat, si patria deleatur? non doleat, si deleta sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero, Antioche, minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint _ab_ Academia vetere decreta, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent? Mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. Legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu. Est enim non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad verbum ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas: metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae, ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant, recte secusne alias viderimus. 136. Atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam irruperit nescio: illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant: sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παραδοξα nominantur, sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? hos enim quasi eosdem esse voltis. Illi umquam dicerent sapientis solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo, solum civem, solum liberum? insipientis omnis peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbis quidem aut civitatis, nisi quae essent sapientium? 137. Haec tibi, Luculle, si es adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia: mihi autem bono modo, tantum quantum videbitur.

XLV. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss. praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: 'Ego tibi, Carneade, praetor esse non videor, quia sapiens non sum: nec haec urbs nec in ea civitas.' Tum ille: 'Huic Stoico non videris.' Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret. Sed ille noster est plane, ut supra dixi, Stoicus, perpauca balbutiens. 138. Vos autem mihi veremini ne labar ad opinionem et aliquid asciscam et comprobem incognitum, quod minime voltis. Quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tres solas esse sententias, quae defendi possint, de finibus bonorum: circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque: nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari, quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos, qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi. 139. Sit sane ita--quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor, nec quicquam habeo adhuc probabilius--, verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur. Labor eo, ut adsentiar Epicuro aut Aristippo. Revocat virtus vel potius reprehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. Possum esse medius, ut, quoniam Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur, ut Calliphontem sequar, cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat, ut eam probare etiam videretur. Quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur. Sed, si istum finem velim sequi, nonne ipsa veritas et gravis et recta ratio mihi obversetur? Tu, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?

XLVI. 140. Unum igitur par quod depugnet reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes: quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis. Audi contra illos, qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant, nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere: fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. 141. Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? Tam moveor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaveris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint. 142. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur: aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii: aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit. Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. 143. Num quid horum probat noster Antiochus? Ille vero ne maiorum quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam.

XLVII. Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident? In hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, 'si dies est, lucet,' quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt? 144. Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint, facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse dicatis: deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos, qui adestis, pertinent. Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. Quo modo? inquies: nos enim defendimus etiam insipientem multa comprehendere. 145. At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat. Nam, cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum,' inquiebat, 'huius modi est.' Deinde, cum paulum digitos contraxerat, 'adsensus huius modi.'

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →