PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Footnote 175: ἔρδοι τις ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην (Aristophanes, _Vespae_ 1431). δυσεκλάλητα sunt. Itaque admirabere meam βαθύτητα, cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur. Ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia, quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. Nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo, ne Roma quidem quisquam, ut sciremus, in re publica quid ageretur. Quare, si quid erit, quod scias de iis rebus, quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit, si id curaris ad me perferendum. Quid est praeterea? Nihil sane nisi illud. Valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; sed multa in[176] ea philosophia sursum deorsum, si quidem est in Aristo, apud quem eram. Nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. Tu velim, cum primum poteris, tua consilia ad me scribas, ut sciam, quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →