PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Redeo ad urbana. Per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni, quaeso, ut simus annui, ne intercaletur quidem. Deinde exhauri mea mandata maximeque, si quid potest de illo domestico scrupulo, quem non ignoras, dein de Caesare, cuius in cupiditatem te auctore incubui, nec me piget. Et, si intellegis, quam meum sit scire et curare, quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque, ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. De aqua, si curae est, si quid Philippus aget, animadvertes.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →