Cicero · Marcus Tullius Cicero
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Footnote 196: 200 Attic talents, which were of the value of £243 15s. Inde nos oportet decedere a. d. III Kalendas Sextiles. Primum contendam a Quinto fratre, ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. Sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum, Pomptinum, ne nunc quidem retinere possim. Rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia. Habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. Familiares habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium: quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi. Scaptius ad me in castra venit. Pollicitus sum curaturum me Bruti causa, ut ei Salaminii pecuniam solverent. Egit gratias. Praefecturam petivit. Negavi me cuiquam negotianti dare (quod idem tibi ostenderam. Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum, ut exigeret. Gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio, per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. Ego equites ex Cypro decedere iussi. Moleste tulit Scaptius. Quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi, ut pecuniam solverent. Multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. Negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro July. I ought to quit it on the 30th of July. First, however, I must ask my brother Quintus to be good enough to take charge, which will be against the grain with us both. But it will be the only fair course, especially since even now I cannot keep that excellent fellow Pomptinus; for Postumius is dragging him back to town, and perhaps Mrs Postumius too.
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.