Cicero · Marcus Tullius Cicero
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
There is a person Gavius, who, after I had offered him a post as prefect at Brutus’ request, said and did a good deal to disparage me. He is Clodius’ puppydog. He did not condescend to be one of my escort when I left Apamea, nor, when he came into camp later and was leaving it, did he ask if I had any commissions. For some unknown reason he was an non amicus. Hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? Qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid beneficii et honoris. Is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit, ut Culleolum vix auderem: “Unde,” inquit, “me iubes petere cibaria praefecti?” Respondi lenius, quam putabant oportuisse, qui aderant, me non instituisse iis dare cibaria, quorum opera non essem usus. Abiit iratus. Huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. Sed illum eum futurum esse puto, qui esse debet. Tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. Omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. Tibi autem valde solet in ore esse: [Sidenote: Lucilius.] “Granius autem Non contemnere se et reges odisse superbos.”
“But Granius too Has self-conceit and hates the pride of kings.” However in this business he excites my laughter rather than my rage, and evidently he does not consider sufficiently what he writes and to whom. The young Quintus, I fancy, yes I am sure, read your letter addressed to his father, for he usually opens his father’s letters—and that by my advice—in case there is anything he ought to know. The letter contained that same passage about your sister that you wrote to me. The boy was awfully upset. He mecum est questus. Quid quaeris? miram in eo pietatem, suavitatem humanitatemque perspexi. Quo maiorem spem habeo nihil fore aliter, ac deceat. Id te igitur scire volui. Ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. Hunc ego patris causa vocavi ad cenam, quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. Is mihi dixit se Athenis me exspectaturum, ut mecum decederet. “Recte,” inquam; quid enim dicerem? Omnino puto nihil esse, quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem, quem mehercule multum diligo. Sin fuerit meus comes, moderabor ita, ne quid eum offendam, quem minime volo. Haec sunt; etiam illud. Orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. Litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. Cura, ut valeas.
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.