PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Puero tradere? fratri autem? Illud non utile nobis. Nam praeter fratrem nemo erat, quem sine contumelia quaestori, nobili praesertim, anteferrem. Tamen, dum impendere Parthi videbantur, statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse remanere. Qui posteaquam incredibili felicitate discesserunt, sublata dubitatio est. Videbam sermones: “Hui, fratrem reliquit! Num est hoc non plus annum obtinere provinciam? Quid, quod senatus eos voluit praeesse provinciis, qui non praefuissent? At hic triennium!” Ergo haec ad populum. Quid, quae tecum? Numquam essem sine cura, si quid iracundius aut contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. Quid, si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. At nunc Caelius non dico equidem “quod egerit—,” sed tamen multo minus laboro. Adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum, quem reliquissem? Hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →