PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Footnote 17: Or “let fall with obvious covertness”; or “I openly received what he covertly gave.” commulcium Pisoni consuli mirificum facit, si id est commulcium,[18] vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis. Accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. Hoc concursu optimatium comitia dimittuntur, senatus vocatur. Cum decerneretur frequenti senatu contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt, ex altera parte facile CCCC fuerunt. Acta res est. Fufius tribunus tum concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum “comperisse” omnia criminabatur. Senatus et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat, ut, antequam rogatio lata esset, ne quid ageretur. Habes res Romanas. Sed tamen etiam illud, quod non speraram, audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. Ille alter uno vitio minus vitiosus, quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατος, sed voluntate ita καχέκτης, ut Pompeium Footnote 18: Commulticium _M_: convicium _M in the margin_. _But as Schmidt points out_, commulcium, _which is the reading of Z in the first case, and of Z M in the second case, is probably a genuine vulgar Latin word._

Footnote 19: Cicero had contented himself at the time he unmasked Catiline with declaring-that he had “discovered” (_comperisse_) full details without making them public. Hence the phrase was frequently cast in his teeth. Cf. _Fam._ v. 5. 2. post illam contionem, in qua ab eo senatus laudatus est, odisse coeperit. Itaque mirum in modum omnes a se bonos alienavit. Neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. Sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem. Bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. Quid quaeris? Nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. Tu mandata effice, quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedificii reliquum dodrantem emit HS ¯DCCXXV¯, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. Cum Lucceio in gratiam redii. Video hominem valde petiturire. Navabo operam. Tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →