Cicero · Marcus Tullius Cicero
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Metellus consul designatus. Atqui erat[32] dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato. Sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. Sed tamen, quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. Utor Pompeio familiarissime. Video, quid dicas. Cavebo, quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura. Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. Duo enim soli dicuntur petituri, Caesar (cum eo coire per Arrium cogitat) et Bibulus (cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi). Rides? Non sunt haec ridicula, mihi crede. Quid aliud scribam ad te, quid? Multa sunt, sed in aliud tempus. † exspectare[33] velis, cures ut sciam. Iam illud modeste rogo, quod maxima cupio, ut quam primum venias. Nonis Decembribus.
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.