PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Footnote 59: Clodius, on account of his intrusion into the mysteries of Bona Dea. animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere, quod a me ipse non desciverim. De geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. Magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo, ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet. Tu quicquid indagaris de re publica, et maxime quos consules futuros putes, facito ut sciam. Tametsi minus sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare. Terentiae saltum perspeximus. Quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus, quo minus Epirum ipsam possidere videamur. Nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. Tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. Id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium. De muro imperavi Philotimo ne impediret, quo minus id fieret, quod tibi videretur. Tu censeo tamen adhibeas Vettium. His temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen, ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →