PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Footnote 71: _Juno_ = Clodia, while it is probably Sex. Clodius who is referred to as _Athenio_. Athenio was one of the leaders in the insurrection of slaves in Sicily 103–101 B.C. Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivii istius ἀσελγοῦς! Sum in curiositate ὀξύπεινος, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo. Quod me, ut scribam aliquid, hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ’ ὀπώρην τρύξ. Quae si desederit, magis erunt iam liquata,[72] quae scribam. Quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus. Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι; Litteras scripsi hora decima Cerialibus, statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei, qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ φιλόσοφος τὸν πολιτικὸν Τίτον ἀσπάζεται.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →