Cicero · Marcus Tullius Cicero
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Footnote 113: 2,000,000 sesterces. Footnote 114: 500,000 and 250,000 sesterces. Footnote 115: Cf. p. 163 footnote. aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi. Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita. Domus aedificatur, scis, quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre; Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. Amicorum benignitas exhausta est in ea re, quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens, nos[116] praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. Quo in genere nunc vehementer laboratur. Cetera, quae me sollicitant, μυστικώτερα sunt. Amamur a fratre et a filia. Te exspectamus.
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.