PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

Acidinos postea reddidit. Nam Milonis domum, eam quae est in Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus est, ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit. Ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat. Tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se in interiora[117] aedium Sullae. Exin senatus postridie Idus. Domi Clodius. Egregius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute tuae verissimae litterae. Sestius furere. Ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. Milo, proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat, ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnes dies comitiales de caelo servaturum. Contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi. Haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura. Ante diem XII Kal. Decembr. Milo ante mediam noctem cum magna manu in campum venit. Clodius, cum haberet Footnote 117: in interiora _Orelli_: ex interiorem _M_.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →