PhiloWikiConceptsPhilosophersBooksInteractive graph

Cicero · Marcus Tullius Cicero

CICERO TO ATTICUS, GREETING.

De re Piliae quod scribis, erit mihi curae. Etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. Et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. Gratum enim tibi id esse intellego et, ut ille intellegat, curo. Sed scis, qui. Cum habeat duo faciles, nihil difficilius. Nunc ad ea, quae quaeris de C. Catone. Lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. Is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. Iudicibus reiciendis dies est dictus[150] a. d. V Non. Quinct. De Procilio rumores non boni, sed indicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. Senatus consultum, quod hi consules de provinciis fecerunt, QVICVMQVE POSTHAC—, non mihi videtur esse valiturum. [Sidenote: xvii, 2] De Messalla quod quaeris, quid scribam, nescio. Numquam ego vidi tam pares candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. Si quaeris, nulla est magno opere commota συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam, et est pondus apud rusticos in patris memoria. Reliqui duo plebeii sic exaequantur, ut Domitius valeat amicis, adiuvetur tamen non nihil[151] gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur. Quibus si non valuerit, putant fore aliquem, Footnote 150: dies est dictus, _added by Madvig_. Footnote 151: nihil _added by Wesenberg_. In Pilia’s business I will be sure to do what you suggest: for, as you say, the point is quite clear on Aurelianus’ evidence. And it will give me a chance of glorifying myself in my Tullia’s eyes. I am supporting Vestorius: for I see you regard it as a favour, and I make him see it too. But you know the kind of man he is: frightfully difficult to get on with, even for two such easy-going people.

Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.

Open in the reader →