Cicero · Marcus Tullius Cicero
CICERO TO ATTICUS, GREETING.
Footnote 93: Euripides, And. 448, ἑλικτὰ κοὐδὲν ὑγιὲς ἀλλὰ πᾶν πέριξ φρονοῦντες: “Thinking tortuous thoughts, naught honest, but all roundabout.” Footnote 94: Euripides, Phoen. 393, τὰς τῶν κρατούντων ἀμαθίας φέρειν χρεῶν. “One needs must bear the follies of those in power.” [Sidenote: _Scr. in itinere in. m. Apr. a. 696_] Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id, quod constitui, nihil mihi optatius cadere posse, quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. Quam ob rem te oro, des operam, ut me statim consequare. Facilius potes, quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. Pluribus verbis tecum agerem, nisi pro me apud te res ipsa loqueretur. [Sidenote: _Scr. in itinere VI Id. Apr. a. 696_] Itineris nostri causa fuit, quod non habebam locum, ubi pro meo iure diutius esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partes tenendas propter Autronium. Nunc, ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. Iter esse molestum scio, sed tota calamitas omnes molestias habet. Plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. Cura, ut valeas. Data VI Idus Apriles Narib. Luc.
Text from Project Gutenberg, public domain in the United States.